- COMUS
- COMUSDeus apud Ethnicos habitus commessationum, nocturnarumque saltationum praeses: In cuius militia auctorabantur iuvenes, qui coronati noctu cum facibus, Musicisque instrumentis, ad amicarum fores saltandi, canendique gratiâ concurrebant, procaciterque lasciviebant, ut fores nonnumquam effringerent, quod optime describit Philostratus περὶ εἰκόνων, Imagine tertiâ. Hinc Crepalocomus, vinolentorum hymnus, apud Aristoph. in Ranis. Coeterum, roseâ coronâ insignis fuit, tum quia haec convivii olim propria: Martialis, l. 10. Epigr. 19. v. ult.Haec hora est tua, dum furit Lyaeus,Cum regnat rosa, cum madent capilli.Tunc me vel rigidi legant Catones.Tum, quia Sponsis aderat, in thalami foribus constitutus, velut utriusque Sponsi conciliator et coniugalis commercii auctor: Rosae autem Veneri in delitiis. Certe hunc Comum, aut quempiam munia eius obeuntem, describit Oppianus his versibus, l. 1.Ω῾ς δέ τις ἠιθέων ὑπὸ νυμφοκόμοισι γυναιξὶνΕἵμασι αργεννοῖσι καὶ ἄνθεσι πορφυρέοισιΣτεψάμενος, πνείωντε παλαισίνοιο μύροιοΕ᾿ς ςθάλαμον βαίνησιν ὑμῖν ὑμέναιον ἀείδων.Quomodo aliqis iuvenum a pronubis mulieribus,Vestibus candidis et floribus purpureisRedimitus, spiransque Palaestinum unguentum,In thalamum ascendit vobis hymenaeum canens.Fingiturque et pingitur fere in comitatu amantium, ut videre est apud Philostratum, Imagin. e quibus ὁ μὲν κυανότρωρον, ὁ δὲ χρυσότρωρον. ὁ δὲ ἄλλος ἀλλότι τῶ ποιχίλων ἀκατίων ἐμβεςοηκὼς πλεῖ. καὶ Κῶμος αὐτὸς καλοίτε καὶ ἐςεφανωμένοι. καὶ ὁ μὲν αὐλεῖ, ὁ δὲ κροτεῖ φησιν. ὁ δ᾿ ᾄδει, οἶμαι. Δυσέρωτα eum vocat, h. e. perdite amantem, Lucianus, Amor. etc. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. x. 16. et l. 3. c. 5. et 6. nec non supra in voce Comessatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.